monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 95, 2
'Conventus litteris memorati, convenio Sanctitatem tuam, ut sicuti nos in urbe Roma positi, quam princeps apostolorum statuit, et fide sua confirmavit gloriosus Petrus, ne quis contra praeceptum legat haec quae diximus, damnavimus, et cum magnis precibus postulavimus, ut Evangeliorum instituta, quae ex ore suo Dei et Christi docuit censura, ab hac recedi omnino non debere, sed illud in memoriam deduci quod Paulus venerabilis apostolus praedixit, atque commonuit, Si quis vobis evangelizaverit praeter quod evangelizatum est vobis, anathema sit . Igitur hoc praeceptum tenentes, illud quidquid est fidei nostrae contrarium, ab Origene quondam scriptum, indicavimus, a nobis esse alienum atque punitum.'